Nam infitiandum non est, mihi multa maxine placuisse, et quamquam initio iratus fui, quod ratio linguae Latinae docendae maxime displicebat, deinden totam dispositionem et ordinem et argumentorum intellexi. Sic ut nunc ex obtrectatore maximo quasi in fautorem me redderem. Sic res se habent!
01.12.2024 00:34
👍 1
🔁 0
💬 0
📌 0
Hodie aliqua uerba hoc in caelo facio, nam in dies plures sunt qui pipiatorium illud relinquentes, in nouum hunc caelum caeruleum se conferunt. Post hebdomadam in terris Germanis, in quibus multa de statu instructionis illius terrae didici, nunc tempus est in animo uoluendi quae maximi momenti sint.
01.12.2024 00:34
👍 0
🔁 0
💬 1
📌 0
Cursum frequentō dē rēbus ad rete omnium gentium pertinentem, et in argumentum incidimus, dē IA et linguā Latīnā. Tutrix quæ mē per cursum dūcit, mihi prōpōsuit IA docēre ut linguam Latīnam loquātur. Vōbīsne nōta est IA quae hoc iam faciam, id est, Latīnē loquī?
21.11.2024 23:29
👍 0
🔁 0
💬 0
📌 0
Verbum "jeito" agnosco, quod ipse quotidie Gallæce usurpo, et lingua, quae in Valverde del Fresno exstat, hic satis nota est, nam dicitur a linguā Gallæcā antīquā originem trahere, temporibus antiquis in terras meridianas a colonis portata. Sed nulla lingua superest, nisi homines sunt qui loquantur.
17.11.2024 23:15
👍 0
🔁 0
💬 0
📌 0
Hodiē colloquium habuimus dē linguā Gallæcā, quā in diēs numerus minor hominum ūtitur; Compostellæ plūrimī sē congregārunt ut eōs quī terram administrant, rogārent ut consilium capiant, nē intrā L annōs lingua Gallæca inter mortās numerētur. Dēspērō, nullum discipulum habeō quī Gallæcē loquitur
17.11.2024 22:49
👍 0
🔁 0
💬 0
📌 0
Maxime gaudeo! :)
17.11.2024 22:24
👍 0
🔁 0
💬 0
📌 0
Tē quæsīuī, sed, mē prīmum inuēnistī. Maximē mihi placet ūnā tēcum hanc terram ignōtam peragrāre.
16.11.2024 23:46
👍 1
🔁 0
💬 0
📌 0
Saluēte omnēs! "In aliēna castra trānseō, nōn tamquam trānsfuga, sed tamquam explōrātor". Verba Senecæ philosophī, mihi dilectissimī, mūtuor, ut prīmōs uersūs hōc in nouō locō scrībam. Sī in pipiātōriō, nunc infēlīciter X, uersāmini, ut @fragalatin illīc mē inuenīre potestis. Valēte!
16.11.2024 23:22
👍 3
🔁 0
💬 1
📌 0